monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 51, 1
Domino dilectiss. Fratri IOANNI Episc. EPIPHANIUS. Oportebat nos, dilectissime, Clericatus honore non abuti in superbiam, sed custodia mandatorum Dei, et observatione diligentissima hoc esse quod dicimur. Si enim sancta Scriptura loquitur: 'Cleri eorum non proderunt eis : quae arrogantia clericatus conducere nobis poterit, qui non solum cogitatione, et sensu, verum etiam sermone peccamus? Audivi quippe quod tumeas contra nos, et irascaris, et miniteris scribere in extremos fines terrae, ut loca provinciasque non nominem. Et ubi est Dei timor, qui nos debet illo tremore concutere, qui dictus est a Domino: 'Si quis irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio?' Non quod magnopere curem, si scribas quod placuerit. Scribebantur enim, et epistulae biblinae iuxta Isaiam: et mittebantur super aquas, quae cito cum saeculo transeunt. Nihil tibi nocuimus, nihil iniuriae fecimus, nec quicquam violenter extorsimus. In monasterio fratrum, et fratrum Peregrinorum, qui provinciae nihil tuae deberent: et propter nostram parvitatem, et litteras, quas ad eos crebro direximus, communionis quoque tuae coeperunt habere discordiam, ne viderentur quadam duritia, et conscientia nostra, antiquae fidei ab Ecclesia separari, ordinavimus Diaconum: et postquam ministravit, rursum Presbyterum, super quo debueras gratulari, intelligens quod ob Dei timorem hoc sumus facere compulsi: maxime cum nulla sit diversitas in sacerdotio Dei, et ubi utilitati Ecclesiae providetur. Nam, et si singuli Ecclesiarum Episcopi habent sub se Ecclesias, quibus curam videntur impendere: et nemo super alienam mensuram extenditur, tamen praeponitur omnibus caritas Christi, in qua nulla simulatio est: nec considerandum quid factum sit, sed quo tempore, et quo modo, et in quibus, et quare factum sit. Cum enim vidissem, quia multitudo sanctorum fratrum in monasterio consisteret, et sancti Presbyteri Hieronymus, et Vincentius propter verecundiam, et humilitatem nollent debita nomini suo exercere sacrificia, et laborare in hac parte ministerii, quae Christianorum praecipua salus est: invenire autem, et comprehendere servum Dei non posses, qui te, eo quod grave onus sacerdotii nollet suscipere, saepe fugiebat: sed nec alius quis Episcoporum facile eum reperiret. Unde, et satis miratus sum, quomodo dispensatione Dei ad nos venerit cum Diaconis monasterii, et caeteris fratribus, ut mihi satisfaceret, quia nescio quid adversum eos habebam tristitiae. Cum igitur celebraretur Collecta in ecclesia villae, quae est iuxta monasterium nostrum, ignorantem eum, et nullam penitus habentem suspicionem, per multos Diaconos apprehendi iussimus, et teneri os eius, ne forte liberari se cupiens, adiuraret nos per nomen Christi: et primum Diaconum ordinavimus, proponentes ei timorem Dei, et compellentes, ut ministraret; valde quippe obnitebatur, indignum se esse clamitans, et grave onus ultra vires suas esse contestans. Vix ergo compulimus eum, et persuadere potuimus testimoniis Scripturarum, et propositione mandatorum Dei. Et cum ministrasset in sanctis sacrificiis, rursus cum ingenti difficultate tento ore eius, ordinavimus Presbyterum: et iisdem verbis, quibus antea suaseramus, impulimus ut sederet in ordine Presbyterii. Post haec scripsimus ad sanctos Presbyteros monasterii, et caeteros fratres: et increpavimus eos, quare non scripsissent super eo, cum ante annum multos eorum queri audissem, cur non haberent, qui sibi Domini sacramenta conficerent, et illum omnes suo poscerent testimonio, et grandem utilitatem in commune monasterii testarentur: quare tunc reperta opportunitate non scripsissent nobis, neque super ordinatione eius aliquid poposcissent.